Suetonius, Diuus Titus
1 Natura autem beniuolentissimus, cum ex instituto Tiberi omnes dehinc Cæsares beneficia a superioribus concessa principibus aliter rata non haberent, quam si eadem isdem et ipsi dedissent, primus præterita omnia uno confirmauit edicto nec a se peti passus est. in ceteris uero desideriis hominum obstinatissime tenuit, ne quem sine spe dimitteret; quin et admonentibus domesticis, quasi plura polliceretur quam præstare posset, non oportere ait quemquam a sermone principis tristem discedere; atque etiam recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die præstitisset, memorabilem illam meritoque laudatam uocem edidit: 'amici, diem perdidi.' 2 Populum in primis uniuersum tanta per omnis occasiones comitate tractauit, ut proposito gladiatorio munere, non ad suum, sed ad spectantium arbitrium editurum se professus sit; et plane ita fecit. nam neque negauit quicquam petentibus et ut quæ uellent peterent ultro adhortatus est. quin et studium armaturæ Thræcum præ se ferens sæpe cum populo et uoce et gestu ut fautor cauillatus est, uerum maiestate salua nec minus æquitate. ne quid popularitatis prætermitteret, nonnumquam in thermis suis admissa plebe lauit. 3 Quædam sub eo fortuita ac tristia acciderunt, ut conflagratio Vesuuii montis in Campania, et incendium Romæ per triduum totidemque noctes, item pestilentia quanta non temere alias. in iis tot aduersis ac talibus non modo principis sollicitudinem sed et parentis affectum unicum præstitit, nunc consolando per edicta, nunc opitulando quatenus suppeteret facultas. 4 curatores restituendæ Campaniæ e consularium numero sorte duxit; bona oppressorum in Vesuuio, quorum heredes non extabant, restitutioni afflictarum ciuitatium attribuit. urbis incendio nihil publice nisi perisse testatus, cuncta prætoriorum suorum ornamenta operibus ac templis destinauit præposuitque compluris ex equestri ordine, quo quæque maturius peragerentur. medendæ ualitudini leniendisque morbis nullam diuinam humanamque opem non adhibuit inquisito omni sacrificiorum remediorumque genere. 5 Inter aduersa temporum et delatores amendatoresque erant ex licentia ueteri. hos assidue in foro flagellis ac fustibus cæsos ac nouissime traductos per amphitheatri harenam partim subici ac uenire imperauit, partim in asperrimas insularum auehi. utque etiam similia quandoque ausuros perpetuo coerceret, uetuit inter cetera de eadem re pluribus legibus agi quæriue de cuiusquam defunctorum statu ultra certos annos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
