Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Tiberius

lib. 1, cap. 70

1 Artes liberales utriusque generis studiosissime coluit. in oratione Latina secutus est Coruinum Messalam, quem senem adulescens obseruarat. sed adfectatione et morositate nimia obscurabat stilum, ut aliquanto ex tempore quam a cura præstantior haberetur. 2 composuit et carmen lyricum, cuius est titulus 'conquestio de morte L. Cæsaris.' fecit et Græca poemata imitatus Euphorionem et Rhianum et Parthenium, quibus poetis admodum delectatus scripta omnium et imagines publicis bibliothecis inter ueteres et præcipuos auctores dedicauit; et ob hoc plerique eruditorum certatim ad eum multa de his ediderunt. 3 maxime tamen curauit notitiam historiæ fabularis usque ad ineptias atque derisum; nam et grammaticos, quod genus hominum præcipue, ut diximus, appetebat, eius modi fere quæstionibus experiebatur: 'quæ mater Hecubæ, quod Achilli nomen inter uirgines fuisset, quid Sirenes cantare sint solitæ.' et quo primum die post excessum Augusti curiam intrauit, quasi pietati simul ac religioni satis facturus Minonis exemplo ture quidem ac uino uerum sine tibicine supplicauit, ut ille olim in morte filii.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑