Suetonius, Tiberius
1 Virili toga sumpta adulescentiam omnem spatiumque insequentis ætatis usque ad principatus initia per hæc fere transegit. munus gladiatorium in memoriam patris et alterum in aui Drusi dedit, diuersis temporibus ac locis, primum in foro, secundum in amphitheatro, rudiaris quoque quibusdam reuocatis auctoramento centenum milium; dedit et ludos, sed absens: cuncta magnifice, inpensa matris ac uitrici. 2 Agrippinam, Marco Agrippa genitam, neptem Cæcili Attici equitis R., ad quem sunt Ciceronis epistulæ, duxit uxorem; sublatoque ex ea filio Druso, quanquam bene conuenientem rursusque grauidam dimittere ac Iuliam Augusti filiam confestim coactus est ducere non sine magno angore animi, cum et Agrippinæ consuetudine teneretur et Iuliæ mores improbaret, ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod sane etiam uulgo existimabatur. 3 sed Agrippinam et abegisse post diuortium doluit et semel omnino ex occursu uisam adeo contentis et tumentibus oculis prosecutus est, ut custoditum sit ne umquam in conspectum ei posthac ueniret. cum Iulia primo concor diter et amore mutuo uixit, mox dissedit et aliquanto grauius, ut etiam perpetuo secubaret, intercepto communis fili pignore, qui Aquileiæ natus infans extinctus est. Drusum fratrem in Germania amisit, cuius corpus pedibus toto itinere prægrediens Romam usque peruexit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
