Suetonius, Tiberius
1 Corpore fuit amplo atque robusto, statura quæ iustam excederet; latus ab umeris et pectore, ceteris quoque membris usque ad imos pedes æqualis et congruens; sinistra manu agiliore ac ualidiore, articulis ita firmis, ut recens et integrum malum digito terebraret, caput pueri uel etiam adulescentis talitro uulneraret. 2 colore erat candido, capillo pone occipitium summissiore ut ceruicem etiam obtegeret, quod gentile in illo uidebatur; facie honesta, in qua tamen crebri et subiti tumores, cum prægrandibus oculis et qui, quod mirum esset, noctu etiam et in tenebris uiderent, sed ad breue et cum primum e somno patuissent; deinde rursum hebescebant. 3 incedebat ceruice rigida et obstipa, adducto fere uultu, plerumque tacitus, nullo aut rarissimo etiam cum proximis sermone eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione. quæ omnia ingrata atque arrogantiæ plena et animaduertit Augustus in eo et excusare temptauit sæpe apud senatum ac populum professus naturæ uitia esse, non animi. 4 ualitudine prosperrima usus est, tempore quidem principatus pæne toto prope inlæsa, quamuis a tricesimo ætatis anno arbitratu eam suo rexerit sine adiumento consilioue medicorum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
