Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Tiberius

lib. 1, cap. 6

1 Infantiam pueritiamque habuit laboriosam et exercitatam, comes usque quaque parentum fugæ; quos quidem apud Neapolim sub inruptionem hostis nauigium clam petentis uagitu suo pæne bis prodidit, semel cum a nutricis ubere, iterum cum a sinu matris raptim auferretur ab iis, qui pro necessitate temporis mulierculas leuare onere temptabant. 2 per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus ac Lacedæmoniis publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde itinere nocturno discrimen uitæ adiit flamma repente e siluis undique exorta adeoque omnem comitatum circumplexa, ut Liuiæ pars uestis et capilli amburerentur. 3 munera, quibus a Pompeia Sex. Pompei sorore in Sicilia donatus est, chlamys et fibula, item bullæ aureæ, durant ostendunturque adhuc Bais. post reditum in urbem a M. Gallio senatore testamento adoptatus hereditate adita mox nomine abstinuit, quod Gallius aduersarum Augusto partium fuerat. 4 Nouem natus annos defunctum patrem pro rostris laudauit. dehinc pubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octauiæ filius dexteriore ueheretur. præsedit et asticis ludis et Troiam circensibus lusit ductor turmæ puerorum maiorum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑