Suetonius, Tiberius
1 Multa præterea specie grauitatis ac morum corrigendorum, sed et magis naturæ optemperans, ita sæue et atrociter factitauit, ut nonnulli uersiculis quoque et præsentia exprobrarent et futura denuntiarent mala: Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam? dispeream, si te mater amare potest. Non es eques; quare? non sunt tibi milia centum; omnia si quæras, et Rhodus exilium est. Aurea mutasti Saturni sæcula, Cæsar: incolumi nam te ferrea semper erunt. Fastidit uinum, quia iam sitit iste cruorem: tam bibit hunc auide, quam bibit ante merum. 2 Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam et Marium, si uis, aspice, sed reducem, nec non Antoni ciuilia bella mouentis non semel infectas aspice cæde manus, et dic: Roma perit! regnauit sanguine multo, ad regnum quisquis uenit ab exilio. quæ primo, quasi ab impatientibus remediorum ac non tam ex animi sententia quam bile et stomacho fingerentur, uolebat accipi dicebatque identidem: 'oderint, dum probent.' dein uera plane certaque esse ipse fecit fidem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
