Suetonius, Tiberius
1 sub idem tempus consulente prætore an iudicia maiestatis cogi iuberet, exercendas esse leges respondit et atrocissime exercuit. statuæ quidam Augusti caput dempserat, ut alterius imponeret; acta res in senatu et, quia ambigebatur, per tormenta quæsita est. damnato reo paulatim genus calumniæ eo processit, ut hæc quoque capitalia essent: circa Augusti simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo uel anulo effigiem impressam latrinæ aut lupanari intulisse, dictum ullum factumue eius existimatione aliqua læsisse. perit denique et is, qui honorem in colonia sua eodem die decerni sibi passus est, quo decreti et Augusto olim erant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
