Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Tiberius

lib. 1, cap. 48

1 Publice munificentiam bis omnino exhibuit, pro posito milies sestertium gratuito in trienni tempus et rursus quibusdam dominis insularum, quæ in monte Cælio deflagrarant, pretio restituto. quorum alterum magna difficultate nummaria populo auxilium flagitante coactus est facere, cum per senatus consultum sanxisset, ut fæneratores duas patrimonii partes in solo collocarent, debitores totidem æris alieni statim soluerent, nec res expediretur; alterum ad mitigandam temporum atrocitatem. quod tamen beneficium tanti æstimauit, ut montem Cælium appellatione mutata uocari Augustum iusserit. 2 militi post duplicata ex Augusti testamento legata nihil umquam largitus est, præterquam singula milia denariorum prætorianis, quod Seiano se non accommodassent, et quædam munera Syriacis legionibus, quod solæ nullam Seiani imaginem inter signa coluissent. atque etiam missiones ueteranorum rarissimas fecit, ex senio mortem, ex morte compendium captans. ne prouincias quidem liberalitate ulla subleuauit, excepta Asia, disiectis terræ motu ciuitatibus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑