Suetonius, Tiberius
1 ac non multo post lege per consules lata, ut prouincias cum Augusto communiter administraret simulque censum augeret, condito lustro in Illyricum profectus est. et statim ex itinere reuocatus iam quidem adfectum, sed tamen spirantem adhuc Augustum repperit fuitque una secreto per totum diem. 2 Scio uulgo persuasum quasi egresso post secretum sermonem Tiberio uox Augusti per cubicularios excepta sit: 'miserum populum R., qui sub tam lentis maxillis erit.' ne illud quidem ignoro aliquos tradidisse, Augustum palam nec dissimulanter morum eius diritatem adeo improbasse, ut nonnumquam remissiores hilarioresque sermones superueniente eo abrumperet; sed expugnatum precibus uxoris adoptionem non abnuisse, uel etiam ambitione tractum, ut tali successore desiderabilior ipse quandoque fieret. 3 adduci tamen nequeo quin existimem, circumspectissimum et prudentissimum principem in tanto præsertim negotio nihil temere fecisse; sed uitiis Tiberii uirtutibusque perpensis potiores duxisse uirtutes, præsertim cum et rei p. causa adoptare se eum pro contione iurauerit et epistulis aliquot ut peritissimum rei militaris utque unicum p. R. præsidium prosequatur. ex quibus in exemplum pauca hinc inde subieci. 4 'Vale, iucundissime Tiberi, et feliciter rem gere, ἐμοὶ καὶ †μουισ3ασ3αισ3τ στρατηγῶν. iucundissime et ita sim felix, uir fortissime et dux νομιμώτατε, uale. 5 Ordinem æstiuorum tuorum ego uero , mi Tiberi, et inter tot rerum difficultates καὶείαν τῶν στρατευομένων non potuisse quemquam prudentius gerere se quam tu gesseris, existimo. hii quoque qui tecum fuerunt omnes confitentur, uersum illum in te posse dici: unus homo nobis uigilando restituit rem. 6 Siue quid incidit de quo sit cogitandum diligentius, siue quid stomachor, ualde medius Fidius Tiberium meum desidero succurritque uersus ille Homericus: τούτου γ' ἑσπομένοιο καὶ ἐκ πυρὸς αἰθομένοιο ἄμφω νοστήσαιμεν, ἐπεὶ περίοιδε νοῆσαι. 7 Attenuatum te esse continuatione laborum cum audio et lego, di me perdant nisi cohorrescit corpus meum; teque oro ut parcas tibi, ne si te languere audierimus, et ego et mater tua expiremus et summa imperi sui populus R. periclitetur. Nihil interest ualeam ipse necne, si tu non ualebis. Deos obsecro, ut te nobis conseruent et ualere nunc et semper patiantur, si non p. R. perosi sunt.'
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
