Suetonius, Otho
1 sperauerat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies expectabat. sed postquam Pisone prælato spe decidit, ad uim conuersus est instigante super animi dolorem etiam magnitudine æris alieni. neque enim dissimulabat, nisi principem se stare non posse, nihilque referre ab hoste in acie an in foro sub creditoribus caderet. 2 ante paucos dies seruo Cæsaris pro impetrata dispensatione decies sestertium expresserat; hoc subsidium tanti coepti fuit. ac primo quinque speculatoribus commissa res est, deinde decem aliis, quos singuli binos produxerant; omnibus dena sestertia repræsentata et quinquagena promissa. per hos sollicitati reliqui, nec adeo multi, haud dubia fiducia in ipso negotio pluris adfuturos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
