Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Nero

lib. 1, cap. 6

1 Nero natus est Anti post VIIII. mensem quam Tiberius excessit, XVIII. Kal. Ian. tantum quod exoriente sole, pæne ut radiis prius quam terra contingeretur. de genitura eius statim multa et formidulosa multis coiectantibus præsagio fuit etiam Domitii patris uox, inter gratulationes amicorum negantis quicquam ex se et Agrippina nisi detestabile et malo publico nasci potuisse. 2 eiusdem futuræ infelicitatis signum euidens die lustrico extitit; nam C. Cæsar, rogante sorore ut infanti quod uellet nomen daret, intuens Claudium patruum suum, a quo mox principe Nero adoptatus est, eius se dixit dare, neque ipse serio sed per iocum et aspernante Agrippina, quod tum Claudius inter ludibria aulæ erat. 3 Trimulus patrem amisit; cuius ex parte tertia heres, ne hanc quidem integram cepit correptis per coheredem Gaium uniuersis bonis. et subinde matre etiam relegata pæne inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est sub duobus pædagogis saltatore atque tonsore. uerum Claudio imperium adepto non solum paternas opes reciperauit, sed et Crispi Passieni uitrici sui hereditate ditatus est. 4 gratia quidem et potentia reuocatæ restitutæque matris usque eo floruit, ut emanaret in uulgus missos a Messalina uxore Claudii, qui eum meridiantem, quasi Britannici æmulum, strangularent. additum fabulæ †ad eosdem dracone e puluino se proferente conterritos refugisse. quæ fabula exorta est deprensis in lecto eius circum ceruicalia serpentis exuuiis; quas tamen aureæ armillæ ex uoluntate matris inclusas dextro brachio gestauit aliquamdiu ac tædio tandem maternæ memoriæ abiecit rursusque extremis suis rebus frustra requisiit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑