Suetonius, Nero
1 Obiit tricensimo et secundo ætatis anno, die quo quondam Octauiam interemerat, tantumque gaudium publice præbuit, ut plebs pilleata tota urbe discurreret. et tamen non defuerunt qui per longum tempus uernis æstiuisque floribus tumulum eius ornarent ac modo imagines prætextatas in rostris proferrent, modo edicta quasi uiuentis et breui magno inimicorum malo reuersuri. 2 quin etiam Vologæsus Parthorum rex missis ad senatum legatis de instauranda societate hoc etiam magno opere orauit, ut Neronis memoria coleretur. denique cum post uiginti annos adulescente me extitisset condicionis incertæ qui se Neronem esse iactaret, tam fauorabile nomen eius apud Parthos fuit, ut uehementer adiutus et uix redditus sit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
