Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Nero

lib. 1, cap. 39

1 accesserunt tantis ex principe malis probrisque quædam et fortuita: pestilentia unius autumni, quo triginta funerum milia in rationem Libitinæ uenerunt; clades Britannica, qua duo præcipua oppida magna ciuium sociorumque cæde direpta sunt; ignominia ad Orientem legionibus in Armenia sub iugum missis ægreque Syria retenta. mirum et uel præcipue notabile inter hæc fuerit nihil eum patientius quam maledicta et conuicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus lacessissent extitisse. 2 multa Græce Latineque proscripta aut uulgata sunt, sicut illa: Νέρων Ὀρέστησ Ἀλκμέων μητροκτόνος. νεόψηφον: Νέρων ἰδίαν μητέρα ἀπέκτεινε. Quis negat Æneæ magna de stirpe Neronem? sustulit hic matrem, sustulit ille patrem. Dum tendit citharam noster, dum cornua Parthus, noster erit Pæan, ille Hecatebeletes. Roma domus fiet: Veios migrate, Quirites, si non et Veios occupat ista domus. sed neque auctores requisiit et quosdam per indicem delatos ad senatum adfici grauiore poena prohibuit. 3 transeuntem eum Isidorus Cynicus in publico clara uoce corripuerat, quod Naupli mala bene cantitaret, sua bona male disponeret; et Datus Atellanarum histrio in cantico quodam ὑγίαινε πάτερ, ὑγίαινε μῆτερ ita demonstrauerat, ut bibentem natantemque faceret, exitum scilicet Claudi Agrippinæque significans, et in nouissima clausula Orcus uobis ducit pedes senatum gestu notarat. histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque summouit, uel contemptu omnis infamiæ uel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑