Suetonius, Nero
1 Sed nec populo aut moenibus patriæ pepercit. dicente quodam in sermone communi: ἐμοῦ θανόντοσ γαῖα μειχθήτω πυρί, 'immo,' inquit, 'ἐμοῦ ζῶντοσ,' planeque ita fecit. nam quasi offensus deformitate ueterum ædificiorum et angustiis flexurisque uicorum, incendit urbem tam palam, ut plerique consulares cubicularios eius cum stuppa tædaque in prædiis suis deprehensos non attigerint, et quædam horrea circa domum Auream, quorum spatium maxime desiderabat, ut bellicis machinis labefacta atque inflammata sint, quod saxeo muro constructa erant. 2 per sex dies septemque noctes ea clade sæuitum est ad monumentorum bustorumque deuersoria plebe compulsa. tunc præter immensum numerum insularum domus priscorum ducum arserunt hostilibus adhuc spoliis adornatæ deorumque ædes ab regibus ac deinde Punicis et Gallicis bellis uotæ dedicatæque, et quidquid uisendum atque memorabile ex antiquitate durauerat. hoc incendium e turre Mæcenatiana prospectans lætusque 'flammæ,' ut aiebat, 'pulchritudine' Halosin Ilii in illo suo scænico habitu decantauit. 3 ac ne non hinc quoque quantum posset prædæ et manubiarum inuaderet, pollicitus cadauerum et ruderum gratuitam egestionem nemini ad reliquias rerum suarum adire permisit; conlationibusque non receptis modo uerum et efflagitatis prouincias priuatorumque census prope exhausit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
