Suetonius, Nero
1 Petulantiam, libidinem, luxuriam, auaritiam, crudelitatem sensim quidem primo et occulte et uelut iuuenili errore exercuit, sed ut tunc quoque dubium nemini foret naturæ illa uitia, non ætatis esse. post crepusculum statim adrepto pilleo uel galero popinas inibat circumque uicos uagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem redeuntis a cena uerberare ac repugnantes uulnerare cloacisque demergere assuerat, tabernas etiam effringere et expilare; quintana domi constituta, ubi partæ et ad licitationem diuidendæ prædæ pretium absumeretur. 2 ac sæpe in eius modi rixis oculorum et uitæ periculum adiit, a quodam laticlauio, cuius uxorem adtrectauerat, prope ad necem cæsus. quare numquam postea publico se illud horæ sine tribunis commisit procul et occulte subsequentibus. interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum e parte proscæni superiore signifer simul ac spectator aderat; et cum ad manus uentum esset lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum atque etiam prætoris caput consauciauit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
