Suetonius, Nero
1 Inter ceteras disciplinas pueritiæ tempore imbutus et musica, statim ut imperium adeptus est, Terpnum citharoedum uigentem tunc præter alios arcessiit diebusque continuis post cenam canenti in multam noctem assidens paulatim et ipse meditari exercerique coepit neque eorum quicquam omittere, quæ generis eius artifices uel conseruandæ uocis causa uel augendæ factitarent; sed et plumbeam chartam supinus pectore sustinere et clystere uomituque purgari et abstinere pomis cibisque officientibus; donec blandiente profectu, quamquam exiguæ uocis et fuscæ, prodire in scænam concupiit, subinde inter familiares Græcum prouerbium iactans occultæ musicæ nullum esse respectum. 2 et prodit Neapoli primum ac ne concusso quidem repente motu terræ theatro ante cantare destitit, quam incohatum absolueret nomon. ibidem sæpius et per complures cantauit dies; sumpto etiam ad reficiendam uocem breui tempore, impatiens secreti a balineis in theatrum transiit mediaque in orchestra frequente populo epulatus, si paulum subbibisset, aliquid se sufferi tinniturum Græco sermone promisit. 3 captus autem modulatis Alexandrinorum laudationibus, qui de nouo commeatu Neapolim confluxerant, plures Alexandria euocauit. neque eo segnius adulescentulos equestris ordinis et quinque amplius milia e plebe robustissimæ iuuentutis undique elegit, qui diuisi in factiones plausuum genera condiscerent — bombos et imbrices et testas uocabant — operamque nauarent cantanti sibi, insignes pinguissima coma et excellentissimo cultu, pueris ac sine anulo læuis, quorum duces quadringena milia sestertia merebant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
