Suetonius, Nero
1 hos ludos spectauit e proscæni fastigio. munere, quod in amphitheatro ligneo regione Martii campi intra anni spatium fabricato dedit, neminem occidit, ne noxiorum quidem. exhibuit autem ad ferrum etiam quadringentos senatores sescentosque equites Romanos et quosdam fortunæ atque existimationis integræ, ex isdem ordinibus confectores quoque ferarum et uaria harenæ ministeria. exhibuit et naumachiam marina aqua innantibus beluis; item pyrrichas quasdam e numero epheborum, quibus post editam operam diplomata ciuitatis Romanæ singulis optulit. 2 inter pyrricharum argumenta taurus Pasiphaam ligneo iuuencæ simulacro abditam iniit, ut multi spectantium crediderunt; Icarus primo statim conatu iuxta cubiculum eius decidit ipsumque cruore respersit. nam perraro præsidere, ceterum accubans, paruis primum foraminibus, deinde toto podio adaperto spectare consueuerat. 3 Instituit et quinquennale certamen primus omnium Romæ more Græco triplex, musicum gymnicum equestre, quod appellauit Neronia; dedicatisque thermis atque gymnasio senatui quoque et equiti oleum præbuit. magistros toto certamini præposuit consulares sorte, sede prætorum. deinde in orchestram senatumque descendit et orationis quidem carminisque Latini coronam, de qua honestissimus quisque contenderat, ipsorum consensu concessam sibi recepit, citharæ autem a iudicibus ad se delatam adorauit ferrique ad Augusti statuam iussit. 4 gymnico, quod in Sæptis edebat, inter buthysiæ apparatum barbam primam posuit conditamque in auream pyxidem et pretiosissimis margaritis adornatam Capitolio consecrauit. ad athletarum spectaculum inuitauit et uirgines Vestales, quia Olympiæ quoque Cereris sacerdotibus spectare conceditur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
