Suetonius, Diuus Iulius
1 Nec eo setius maiora mox in urbe molitus est: siquidem ante paucos dies quam ædilitatem iniret, uenit in suspicionem conspirasse cum Marco Crasso consulari, item Publio Sulla et L. Autronio post designationem consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni senatum adorirentur, et trucidatis quos placitum esset, dictaturam Crassus inuaderet, ipse ab eo magister equitum diceretur constitutaque ad arbitrium re publica Sullæ et Autronio consulatus restitueretur. 2 meminerunt huius coniurationis Tanusius Geminus in historia, Marcus Bibulus in edictis, C. Curio pater in orationibus. de hac significare uidetur et Cicero in quadam ad Axium epistula referens Cæsarem in consulatu confirmasse regnum, de quo ædilis cogitarat. Tanusius adicit Crassum pænitentia uel metu diem cædi destinatum non obisse et idcirco ne Cæsarem quidem signum, quod ab eo dari conuenerat, dedisse; conuenisse autem Curio ait, ut togam de umero deiceret. 3 idem Curio sed et M. Actorius Naso auctores sunt conspirasse eum etiam cum Gnæo Pisone adulescente, cui ob suspicionem urbanæ coniurationis prouincia Hispania ultro extra ordinem data sit; pactumque ut simul foris ille, ipse Romæ ad res nouas consurgerent, per †Ambranos et Transpadanos; destitutum utriusque consilium morte Pisonis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
