Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Diuus Iulius

lib. 1, cap. 84

1 Funere indicto rogus extructus est in Martio campo iuxta Iuliæ tumulum et pro rostris aurata ædes ad simulacrum templi Veneris Genetricis collocata; intraque lectus eburneus auro ac purpura stratus et ad caput tropæum cum ueste, in qua fuerat occisus. præferentibus munera, quia suffecturus dies non uidebatur, præceptum, ut omisso ordine, quibus quisque uellet itineribus urbis, portaret in Campum. 2 inter ludos cantata sunt quædam ad miserationem et inuidiam cædis eius accommodata, ex Pacuui Armorum iudicio frg.XV: men seruasse, ut essent qui me perderent? et ex Electra Acili ad similem sententiam. laudationis loco consul Antonius per præconem pronuntiauit senatus consultum, quo omnia simul ei diuina atque humana decreuerat, item ius iurandum, quo se cuncti pro salute unius astrinxerant; quibus perpauca a se uerba addidit. 3 lectum pro rostris in forum magistratus et honoribus functi detulerunt. quem cum pars in Capitolini Iouis cella cremare pars in curia Pompei destinaret, repente duo quidam gladiis succincti ac bina iacula gestantes ardentibus cereis succenderunt confestimque circumstantium turba uirgulta arida et cum subselliis tribunalia, quicquid præterea ad donum aderat, congessit. 4 deinde tibicines et scænici artifices uestem, quam ex triumphorum instrumento ad præsentem usum induerant, detractam sibi atque discissam iniecere flammæ et ueteranorum militum legionarii arma sua, quibus exculti funus celebrabant; matronæ etiam pleræque ornamenta sua, quæ gerebant, et liberorum bullas atque prætextas. 5 In summo publico luctu exterarum gentium multitudo circulatim suo quæque more lamentata est præcipueque Iudæi, qui etiam noctibus continuis bustum frequentarunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑