Suetonius, Diuus Iulius
1 quæ causa coniuratis maturandi fuit destinata negotia, ne assentiri necesse esset. Consilia igitur dispersim antea habita et quæ sæpe bini terniue ceperant, in unum omnes contulerunt, ne populo quidem iam præsenti statu læto, sed clam palamque detrectante dominationem atque assertores flagitante. 2 peregrinis in senatum allectis libellus propositus est: Bonum factum: ne quis senatori nouo curiam monstrare uelit! et illa uulgo cane bantur FPR p. 330: Gallos Cæsar in triumphum ducit, idem in curiam: Galli bracas deposuerunt, latum clauum sumpserunt. Quinto Maximo suffecto trimenstrique consule theatrum introeunte, cum lictor animaduerti ex more iussisset, ab uniuersis conclamatum est non esse eum consulem. 3 post remotos Cæsetium et Marullum tribunos reperta sunt proximis comitiis complura suffragia consules eos declarantium. subscripsere quidam Luci Bruti statuæ: utinam uiueres! item ipsius Cæsaris FPR p. 330: Brutus, quia reges eiecit, consul primus factus est: hic, quia consules eiecit, rex postremo factus est. 4 conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gaio Cassio Marcoque et Decimo Bruto principibus conspirationis. qui primum cunctati utrumne in Campo per comitia tribus ad suffragia uocantem partibus diuisis e ponte deicerent atque exceptum trucidarent, an in Sacra uia uel in aditu theatri adorirentur, postquam senatus Idibus Martiis in Pompei curiam edictus est, facile tempus et locum prætulerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
