Suetonius, Diuus Iulius
1 Verum præcipuam et exitiabilem sibi invidiam hinc maxime movit. Adeuntis se cum plurimis honorificentissimisque decretis universos patres conscriptos sedens pro æde Veneris Genetricis excepit. Quidam putant retentum a Cornelio Balbo, cum conaretur assurgere; alii, ne conatum quidem omnino, sed etiam admonentem Gaium Trebatium ut assurgeret minus familiari vultu respexisse. 2 Idque factum eius tanto intolerabilius est visum, quod ipse triumphanti et subsellia tribunicia prætervehenti sibi unum e collegio Pontium Aquilam non assurrexisse adeo indignatus sit, ut proclamaverit: Repete ergo a. me Aquila rem publicam tribunus! Et nec destiterit per continuos dies quicquam cuiquam nisi sub exceptione polliceri: Si tamen per Pontium Aquilam licuerit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
