Suetonius, Diuus Iulius
1 pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans opinio est, plurimasque et illustres feminas corrupisse, in quibus Postumiam Serui Sulpicii, Lolliam Auli Gabini, Tertullam Marci Crassi, etiam Cn. Pompei Muciam. nam certe Pompeio et a Curionibus patre et filio et a multis exprobratum est, quod cuius causa post tres liberos exegisset uxorem et quem gemens Ægisthum appellare consuesset, eius postea filiam potentiæ cupiditate in matrimonium recepisset. 2 sed ante alias dilexit Marci Bruti matrem Seruiliam, cui et proximo suo consulatu sexagiens sestertium margaritam mercatus est et bello ciuili super alias donationes amplissima prædia ex auctionibus hastæ minimo addixit; cum quidem plerisque uilitatem mirantibus facetissime Cicero: quo melius, inquit, emptum sciatis, tertia deducta; existimabatur enim Seruilia etiam filiam suam Tertiam Cæsari conciliare.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
