Suetonius, Diuus Iulius
1 Pudicitiæ eius famam nihil quidem præter Nicomedis contubernium læsit, graui tamen et perenni obprobrio et ad omnium conuicia exposito. omitto Calui Licini FPR p.322 notissimos uersus: Bithynia quicquid et predicator Cæsaris umquam habuit. prætereo actiones Dolabellæ et Curionis patris, in quibus eum Dolabella pælicem reginæ, spondam interiorem regiæ lecticæ, at Curio stabulum Nicomedis et Bithynicum fornicem dicunt. 2 missa etiam facio edicta Bibuli, quibus proscripsit collegam suum Bithynicam reginam, eique antea regem fuisse cordi, nunc esse regnum. quo tempore, ut Marcus Brutus refert, Octauius etiam quidam ualitudine mentis liberius dicax conuentu maximo, cum Pompeium regem appellasset, ipsum reginam salutauit. sed C. Memmius etiam ad cyathum †et ui Nicomedi stetisse obicit, cum reliquis exoletis, pleno conuiuio, accubantibus nonnullis urbicis negotiatoribus, quorum refert nomina. 3 Cicero uero non contentus in quibusdam epistulis scripsisse a satellitibus eum in cubiculum regium eductum in aureo lecto ueste purpurea decubuisse floremque ætatis a Venere orti in Bithynia contaminatum, quondam etiam in senatu defendenti ei Ny sæ causam, filiæ Nicomedis, beneficiaque regis in se commemoranti: remoue, inquit, istæc, oro te, quando notum est, et quid ille tibi et quid illi tute dederis. 4 Gallico denique triumpho milites eius inter cetera carmina, qualia currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud FPR p.330 uulgatissimum pronuntiauerunt: Gallias Cæsar subegit, Nicomedes Cæsarem: ecce Cæsar nunc triumphat qui subegit Gallias, Nicomedes non triumphat qui subegit Cæsarem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
