Suetonius, Diuus Iulius
1 uerum neque senatu interueniente et aduersariis negantibus ullam se de re publica facturos pactionem, transiit in citeriorem Galliam, conuentibusque peractis Rauennæ substitit, bello uindicaturus si quid de tribunis plebis intercedentibus pro se grauius a senatu constitutum esset. 2 Et prætextum quidem illi ciuilium armorum hoc fuit; causas autem alias fuisse opinantur. Gnæus Pompeius ita dictitabat, quod neque opera consummare, quæ instituerat, neque populi expectationem, quam de aduentu suo fecerat, priuatis opibus explere posset, turbare omnia ac permiscere uoluisse. 3 alii timuisse dicunt, ne eorum, quæ primo consulatu aduersus auspicia legesque et intercessiones gessisset, rationem reddere cogeretur; cum M. Cato identidem nec sine iure iurando denuntiaret delaturum se nomen eius, simul ac primum exercitum dimisisset; cumque uulgo fore prædicarent, ut si priuatus redisset, Milonis exemplo circumpositis armatis causam apud iudices diceret. 4 quod probabilius facit Asinius Pollio, Pharsalica acie cæsos profligatosque aduersarios prospicientem hæc eum ad uerbum dixisse referens: hoc uoluerunt; tantis rebus gestis Gaius Cæsar condemnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petissem. 5 quidam putant captum imperii consuetudine pensitatisque suis et inimicorum uiribus usum occasione rapiendæ dominationis, quam ætate prima concupisset. quod existimasse uidebatur et Cicero scribens de Officiis tertio libro 82 semper Cæsarem in ore habuisse est in Phoenissis 524: εἴπερ γὰρ ἀδικεῖν χρή, τυραννίδος πέρι κάλλιστον ἀδίκημα· τὰ δ’ ἄλλα εὐσεβεῖν χρεών Euripidis uersus, quos sic ipse conuertit: nam si uiolandum est ius, regnandi gratia uiolandum est: aliis rebus pietatem colas.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
