Suetonius, Diuus Iulius
1 Ad retinendam autem Pompei necessitudinem ac voluntatem Octaviam sororis suæ neptem, quæ Gaio Marcello nupta erat, condicionem ei detulit sibique filiam eius in matrimonium petit Fausto Sullæ destinatam. Omnibus vero circa eum atque etiam parte magna senatus gratuito aut levi fænore obstrictis, ex reliquo quoque ordinum genere vel invitatos vel sponte ad se commeantis uberrimo congiario prosequebatur, libertos insuper servulosque cuiusque, prout domino patronove gratus quis esset. 2 Iam reorum aut obæratorum aut prodigæ iuventutis subsidium unicum ac promptissimum erat, nisi quos gravior criminum vel inopiæ luxuriæve vis urgeret, quam ut subveniri posset a se; his plane palam bello civili opus esse dicebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
