Suetonius, Diuus Iulius
1 Recidit rursus in discrimen aliud inter socios Catilinæ nominatus et apud Novium Nigrum quæstorem a Lucio Vettio indice et in senatu a Quinto Curio, cui, quod primus consilia coniuratorum detexerat, constituta erant publice præmia. Curius e Catilina se cognovisse dicebat, Vettius etiam chirographum eius Catilinæ datum pollicebatur. 2 Id vero Cæsar nullo modo tolerandum existimans, cum inplorato Ciceronis testimonio quædam se de coniuratione ultro ad eum detulisse docuisset, ne Curio præmia darentur effecit; Vettium pignoribus captis et direpta supellectile male mulcatum ac pro rostris in contione pæne discerptum coniecit in carcerem; eodem Novium quæstorem, quod compellari apud se maiorem potestatem passus esset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
