Suetonius, Diuus Iulius
1 Conciliato populi favore temptavit per partem tribunorum, ut sibi Ægyptus provincia plebiscito daretur, nanctus extraordinarii imperii occasionem, quod Alexandrini regem suum socium atque amicum a senatu appellatum expulerant resque vulgo improbabatur. Nec obtinuit adversante optimatium factione; quorum auctoritatem ut quibus posset modis in vicem deminueret, tropæa Gai Mari de Iugurtha deque Cimbris atque Teutonis olim a Sulla disiecta restituit, atque in exercenda de sicariis quæstione eos quoque sicariorum numero habuit, qui proscriptione ob relata civium Romanorum capita pecunias ex ærario acceperant, quamquam exceptos Corneliis legibus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
