Suetonius, Galba
1 inter liberales disciplinas attendit et iuri. dedit et matrimonio operam; uerum amissa uxore Lepida duobusque ex ea filiis remansit in cælibatu neque sollicitari ulla condicione amplius potuit, ne Agrippinæ quidem, quæ uiduata morte Domitii maritum quoque adhuc necdum cælibem Galbam adeo omnibus sollicitauerat modis, ut in conuentu matronarum correpta iurgio atque etiam manu pulsata sit a matre Lepidæ. 2 Obseruauit ante omnis Liuiam Augustam, cuius et uiuæ gratia plurimum ualuit et mortuæ testamento pæne ditatus est; sestertium namque quingenties præcipuum inter legatarios habuit, sed quia notata, non perscripta erat summa, herede Tiberio legatum ad quingenta reuocante, ne hæc quidem accepit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
