Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Galba

lib. 1, cap. 4

1 Ser. Galba imperator M. Valerio Messala Cn. Lentulo cons. natus est VIIII. Kal. Ian. in uilla colli superposita prope Tarracinam sinistrorsus Fundos petentibus, adoptatusque a nouerca sua Liuia nomen et Ocellare cognomen assumpsit mutato prænomine; nam Lucium mox pro Seruio usque ad tempus imperii usurpauit. constat Augustum puero adhuc, salutanti se inter æquales, apprehensa buccula dixisse: καὶ σὺ τέκνον ἡμῶν παρατρώξῃ. sed et Tiberius, cum comperisset imperaturum eum uerum in senecta: 'uiuat sane,' ait, 'quando id ad nos nihil pertinet.' 2 auo quoque eius fulgur procuranti, cum exta de manibus aquila rapuisset et in frugiferam quercum contulisset, responsum est summum sed serum imperium portendi familiæ; et ille irridens: 'sane,' inquit, 'cum mula pepererit.' nihil æque postea Galbam temptantem res nouas confirmauit quam mulæ partus, ceterisque ut obscænum ostentum abhorrentibus, solus pro lætissimo accepit memor sacrificii dictique aui. 3 Sumpta uirili toga somniauit Fortunam dicentem, stare se ante fores defessam et nisi ocius reciperetur, cuicumque obuio prædæ futuram. utque euigilauit, aperto atrio simulacrum æneum deæ cubitali maius iuxta limen inuenit idque gremio suo Tusculum, ubi æstiuare consueuerat, auexit et in parte ædium consecratum menstruis deinceps supplicationibus et peruigilio anniuersario coluit. 4 Quanquam autem nondum ætate constanti ueterem ciuitatis exoletumque morem ac tantum in domo sua hærentem obstinatissime retinuit, ut liberti seruique bis die frequentes adessent ac mane saluere, uesperi ualere sibi singuli dicerent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑