Suetonius, Galba
1 Imagines et elogia uniuersi generis exequi longum est, familiæ breuiter attingam. qui primus Sulpiciorum cognomen Galbæ tulit cur aut unde traxerit, ambigitur. quidam putant, quod oppidum Hispaniæ frustra diu oppugnatum inlitis demum galbano facibus succenderit; alii, quod in diuturna ualitudine galbeo, id est remediis lana inuolutis, assidue uteretur; nonnulli, quod præpinguis fuerit uisus, quem galbam Galli uocent; uel contra, quod tam exilis, quam sunt animalia quæ in æsculis nascuntur appellanturque galbæ. 2 familiam illustrauit Seruius Galba consularis, temporum suorum †et eloquentissimus, quem tradunt Hispaniam ex prætura optinentem, triginta Lusitanorum milibus perfidia trucidatis, Viriathini belli causam extitisse. eius nepos ob repulsam consulatus infensus Iulio Cæsari, cuius legatus in Gallia fuerat, conspirauit cum Cassio et Bruto, propter quod Pedia lege damnatus est. 3 ab hoc sunt imperatoris Galbæ auus ac pater: auus clarior studiis quam dignitate—non enim egressus præturæ gradum—multiplicem nec incuriosam historiam edidit; pater consulatu functus, quanquam breui corpore atque etiam gibber modicæque in dicendo facultatis, causas industrie actitauit. 4 uxores habuit Mummiam Achaicam, neptem Catuli proneptemque L. Mummi, qui Corinthum excidit; item Liuiam Ocellinam ditem admodum et pulchram, a qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro existimatur et aliquanto enixius, postquam subinde instanti uitium corporis secreto posita ueste detexit, ne quasi ignaram fallere uideretur. ex Achaica liberos Gaium et Seruium procreauit, quorum maior Gaius attritis facultatibus urbe cessit prohibitusque a Tiberio sortiri anno suo proconsulatum uoluntaria morte obiit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
