Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Galba

lib. 1, cap. 18

1 Magna et assidua monstra iam inde a principio exitum ei, qualis euenit, portenderant. cum per omne iter dextra sinistraque oppidatim uictimæ cæderentur, taurus securis ictu consternatus rupto uinculo essedum eius inuasit elatisque pedibus totum cruore perfudit; ac descendentem speculator impulsu turbæ lancea prope uulnerauit. urbem quoque et deinde Palatium ingressum excepit terræ tremor et assimilis quidam mugitui sonus. 2 secuta sunt aliquanto manifestiora. monile margaritis gemmisque consertum ad ornandam Fortunam suam Tusculanam ex omni gaza secreuerat; id repente quasi augustiore dignius loco Capitolinæ Veneri dedicauit, ac proxima nocte somniauit speciem Fortunæ querentis fraudatam se dono destinato, minantisque erepturam et ipsam quæ dedisset. cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, præmissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit præter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo thus tenentem et in calice fictili merum. 3 obseruatum etiam est Kal. Ian. sacrificanti coronam de capite excidisse, auspicanti pullos auolasse; adoptionis die neque milites adlocuturo castrensem sellam de more positam pro tribunali oblitis ministris et in senatu curulem peruerse collocatam.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑