Suetonius, Galba
1 Præcesserat de eo fama sæuitiæ simul atque auaritiæ, quod ciuitates Hispaniarum Galliarumque, quæ cunctantius sibi accesserant, grauioribus tributis, quasdam etiam murorum destructione punisset et præpositos procuratoresque supplicio capitis adfecisset cum coniugibus ac liberis; quodque oblatam a Tarraconensibus e uetere templo Iouis coronam auream librarum quindecim conflasset ac tres uncias, quæ ponderi deerant, iussisset exigi. 2 ea fama et confirmata et aucta est, ut primum urbem introiit. nam cum classiarios, quos Nero ex remigibus iustos milites fecerat, redire ad pristinum statum cogeret, recusantis atque insuper aquilam et signa pertinacius flagitantis non modo inmisso equite disiecit, sed decimauit etiam. item Germanorum cohortem a Cæsaribus olim ad custodiam corporis institutam multisque experimentis fidelissimam dissoluit ac sine commodo ullo remisit in patriam, quasi Cn. Dolabellæ, iuxta cuius hortos tendebat, proniorem. 3 illa quoque uerene an falso per ludibrium iactabantur, adposita lautiore cena ingemuisse eum, et ordinario quidem dispensatori breuiarium rationum offerenti paropsidem leguminis pro sedulitate ac diligentia porrexisse, Cano autem choraulæ mire placenti denarios quinque donasse prolatos manu sua e peculiaribus loculis suis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
