Suetonius, Domitianus
1 Inter initia usque adeo ab omni cæde abhorrebat, ut absente adhuc patre recordatus Vergilii uersum: impia quam cæsis gens est epulata iuuencis edicere destinarit, ne boues immolarentur. cupiditatis quoque atque auaritiæ uix suspicionem ullam aut priuatus umquam aut princeps aliquamdiu dedit, immo e diuerso magna sæpe non abstinentiæ modo sed etiam liberalitatis experimenta. 2 omnis circa se largissime prosecutus nihil prius aut acrius monuit quam ne quid sordide facerent. relictas sibi hereditates ab iis, quibus liberi erant, non recepit. legatum etiam ex testamento Rusti Cæpionis, qui cauerat ut quotannis ingredientibus curiam senatoribus certam summam uiritim præstaret heres suus, irritum fecit. reos, qui ante quinquennium proximum apud ærarium pependissent, uniuersos discrimine liberauit nec repeti nisi intra annum eaque condicione permisit, ut accusatori qui causam non teneret exilium poena esset. 3 scribas quæstorios negotiantis ex consuetudine sed contra Clodiam legem uenia in præteritum donauit. subsiciua, quæ diuisis per ueteranos agris carptim superfuerunt, ueteribus possessoribus ut usu capta concessit. fiscales calumnias magna calumniantium poena repressit, ferebaturque uox eius: 'princeps qui delatores non castigat, irritat.'
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
