Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Domitianus

lib. 1, cap. 8

1 Ius diligenter et industrie dixit, plerumque et in foro pro tribunali extra ordinem; ambitiosas centumuirorum sententias rescidit; reciperatores, ne se perfusoriis assertionibus accommodarent, identidem admonuit; nummarios iudices cum suo quemque consilio notauit. 2 auctor et tr.tribunis pl.plebis fuit ædilem sordidum repetundarum accusandi iudicesque in eum a senatu petendi. magistratibus quoque urbicis prouinciarumque præsidibus coercendis tantum curæ adhibuit, ut neque modestiores umquam neque iustiores extiterint; e quibus plerosque post illum reos omnium criminum uidimus. 3 suscepta correctione morum licentiam theatralem promiscue in equite spectandi inhibuit; scripta famosa uulgoque edita, quibus primores uiri ac feminæ notabantur, aboleuit non sine auctorum ignominia; quæstorium uirum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, mouit senatu; probrosis feminis lecticæ usum ademit iusque capiendi legata hereditatesque; equitem R. ob reductam in matrimonium uxorem, cui dimissæ adulterii crimen intenderat, erasit iudicum albo; quosdam ex utroque ordine lege Scantinia condemnauit; incesta Vestalium uirginum, a patre quoque suo et fratre neglecta, uarie ac seuere coercuit, priora capitali supplicio, posteriora more ueteri. 4 nam cum Oculatis sororibus, item Varronillæ liberum mortis permisisset arbitrium corruptoresque earum relegasset, mox Corneliam maximam uirginem absolutam olim, dein longo interuallo repetitam atque conuictam defodi imperauit stupratoresque uirgis in comitio ad necem cædi, excepto prætorio uiro, cui, dubia etiam tum causa et incertis quæstionibus atque tormentis de semet professo, exilium indulsit. 5 ac ne qua religio deum impune contaminaretur, monimentum, quod libertus eius e lapidibus templo Capitolini Iouis destinatis filio extruxerat, diruit per milites ossaque et reliquias quæ inerant mari mersit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑