Suetonius, Domitianus
1 Occisum eum populus indifferenter, miles grauissime tulit statimque Diuum appellare conatus est, paratus et ulcisci, nisi duces defuissent; quod quidem paulo post fecit expostulatis ad poenam pertinacissime cædis auctoribus. contra senatus adeo lætatus est, ut repleta certatim curia non temperaret, quin mortuum contumeliosissimo atque acerbissimo adclamationum genere laceraret, scalas etiam inferri clipeosque et imagines eius coram detrahi et ibidem solo affligi iuberet, nouissime eradendos ubique titulos abolendamque omnem memoriam decerneret. 2 Ante paucos quam occideretur menses cornix in Capitolio elocuta est: ἔσται πάντα καλῶσ, nec defuit qui ostentum sic interpretaretur: nuper Tarpeio quæ sedit culmine cornix 'est bene' non potuit dicere, dixit: 'erit'. ipsum etiam Domitianum ferunt somniasse gibbam sibi pone ceruicem auream enatam, pro certoque habuisse beatiorem post se lætioremque portendi rei publicæ statum, sicut sane breui euenit abstinentia et moderatione insequentium principum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
