Suetonius, Domitianus
1 Exhaustus operum ac munerum inpensis stipendioque, quod adiecerat, temptauit quidem ad releuandos castrenses sumptus numerum militum deminuere; sed cum et obnoxium se barbaris per hoc animaduerteret neque eo setius in explicandis oneribus hæreret, nihil pensi habuit quin prædaretur omni modo. bona uiuorum ac mortuorum usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur. satis erat obici qualecumque factum dictumque aduersus maiestatem principis. 2 confiscabantur alienissimæ hereditates uel uno existente, qui diceret audisse se ex defuncto, cum uiueret, heredem sibi Cæsarem esse. præter ceteros Iudaicus fiscus acerbissime actus est; ad quem deferebantur, qui uelut inprofessi Iudaicam uiuerent uitam uel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent. interfuisse me adulescentulum memini, cum a procuratore frequentissimoque consilio inspiceretur nonagenarius senex, an circumsectus esset. 3 Ab iuuenta minime ciuilis animi, confidens etiam et cum uerbis tum rebus immodicus, Cænidi patris concubinæ ex Histria reuersæ osculumque, ut assuerat, offerenti manum præbuit; generum fratris indigne ferens albatos et ipsum ministros habere, proclamauit: οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
