Suetonius, Domitianus
1 Domitianus natus est VIIII. Kal. Nouemb. patre consule designato inituroque mense insequenti honorem, regione urbis sexta ad Malum Punicum, domo quam postea in templum gentis Flauiæ conuertit. pubertatis ac primæ adulescentiæ tempus tanta inopia tantaque infamia gessisse fertur, ut nullum argenteum uas in usu haberet. satisque constat Clodium Pollionem prætorium uirum, in quem est poema Neronis quod inscribitur 'Luscio,' chirographum eius conseruasse et nonnumquam protulisse noctem sibi pollicentis; nec defuerunt qui affirmarent, corruptum Domitianum et a Nerua successore mox suo. 2 bello Vitelliano confugit in Capitolium cum patruo Sabino ac parte præsentium copiarum, sed irrumpentibus aduersariis et ardente templo apud ædituum clam pernoctauit, ac mane Isiaci celatus habitu interque sacrificulos uariæ superstitionis cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem comite uno contulisset, ita latuit, ut scrutantibus qui uestigia subsecuti erant, deprehendi non potuerit. 3 post uictoriam demum progressus et Cæsar consalutatus honorem præturæ urbanæ consulari potestate suscepit titulo tenus, nam iuris dictionem ad collegam proximum transtulit, ceterum omnem uim dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis futurus esset ostenderet. ne exequar singula, contractatis multorum uxoribus Domitiam Longinam Ælio Lamiæ nuptam etiam in matrimonium abduxit, atque uno die super XX officia urbana aut peregrina distribuit, mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem non et sibi mitteret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
