Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Diuus Claudius

lib. 1, cap. 9

1 Sed ne discriminibus quidem caruit. primum in ipso consulatu, quod Neronis et Drusi fratrum Cæsaris statuas segnius locandas ponendasque curasset, pæne honore summotus est; deinde extraneo uel etiam domesticorum aliquo deferente assidue uarieque inquietatus. cum uero detecta esset Lepidi et Gætulici coniuratio, missus in Germaniam inter legatos ad gratulandum etiam uitæ periculum adiit, indignante ac fremente Gaio patruum potissimum ad se missum quasi ad puerum regendum, adeo ut non defuerint, qui traderent præcipitatum quoque in flumen, sic ut uestitus aduenerat. 2 atque ex eo numquam non in senatu nouissimus consularium sententiam dixit, ignominiæ causa post omnis interrogatus. etiam cognitio falsi testamenti recepta est, in quo et ipse signauerat. postremo sestertium octogies pro introitu noui sacerdotii coactus impendere, ad eas rei familiaris angustias decidit, ut cum obligatam ærario fidem liberare non posset, in uacuum lege prædiatoria uenalis pependerit sub edicto præfectorum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑