Suetonius, Diuus Claudius
1 mors eius celata est, donec circa successorem omnia ordinarentur. itaque et quasi pro ægro adhuc uota suscepta sunt et inducti per simulationem comoedi, qui uelut desiderantem oblectarent. excessit III. Id. Octob. Asinio Marcello Acilio Auiola coss. sexagesimo quarto ætatis, imperii quarto decimo anno, funeratusque est sollemni principum pompa et in numerum deorum relatus; quem honorem a Nerone destitutum abolitumque recepit mox per Vespasianum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
