Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Suetonius, Diuus Claudius

lib. 1, cap. 40

1 Sermonis uero rerumque tantam sæpe neglegentiam ostendit, ut nec quis nec inter quos, quoue tempore ac loco uerba faceret, scire aut cogitare existimaretur. cum de laniis ac uinariis ageretur, exclamauit in curia: 'rogo uos, quis potest sine offula uiuere?' descripsitque abundantiam ueterum tabernarum, unde solitus esset uinum olim et ipse petere. 2 de quæsturæ quodam candidato inter causas suffragationis suæ posuit, quod pater eius frigidam ægro sibi tempestiue dedisset. inducta teste in senatu: 'hæc,' inquit, 'matris meæ liberta et ornatrix fuit, sed me patronum semper existimauit; hoc ideo dixi, quod quidam sunt adhuc in domo mea, qui me patronum non putant.' 3 sed et pro tribunali Ostiensibus quiddam publice orantibus cum excanduisset, nihil habere se uociferatus est, quare eos demereatur; si quem alium, et se liberum esse. nam illa eius cotidiana et plane omnium horarum et momentorum erant: 'quid, ego tibi Telegenius uideor?' et: λάλει καὶ μὴ θίγγανε, multaque talia etiam priuatis deformia, nedum principi, neque infacundo neque indocto, immo etiam pertinaciter liberalibus studiis dedito.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑