Suetonius, Diuus Claudius
1 'Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti mea Liuia, quid nepoti tuo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus. consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuendum, quod consilium in illo sequamur. nam si est artius, ut ita dicam, holocleros, quid est quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius productus sit? 2 sin autem ἠλαττῶσθαι sentimus eum et βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τοῦ σώματοσ καὶ εἰσ τὴν τῆσ ψυχῆσ ἀρτιότητα, præbenda materia deridendi et illum et nos non est hominibus τὰ τοιαῦτα σκώπτειν καὶ μυκτηρίζειν εἰωθόσιν. nam semper æstuabimus, si de singulis articulis temporum deliberabimus, μὴ προϋποκειμένου ἡμῖν posse arbitremur eum gerere honores necne. 3 in præsentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, si est passurus se ab Siluani filio homine sibi affini admoneri, ne quid faciat quod conspici et derideri possit. spectare eum circenses ex puluinari non placet nobis; expositus enim in fronte prima spectaculorum conspicietur. in Albanum montem ire eum non placet nobis aut esse Romæ Latinarum diebus. cur enim non præficitur urbi, si potest sequi fratrem suum in montem? 4 habes nostras, mea Liuia, sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemur. licebit autem, si uoles, Antoniæ quoque nostræ des hanc partem epistulæ huius legendam.' rursus alteris litteris: 5 'Tiberium adulescentem ego uero, dum tu aberis, cotidie inuitabo ad cenam, ne solus cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro. qui uellem diligentius et minus μετεώρωσ deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur. misellus ἀτυχεῖ: nam ἐν τοῖσ σπουδαίοισ, ubi non aberrauit eius animus, satis apparet ἡ τῆσ ψυχῆσ αὐτοῦ εὐγένεια.' item tertiis litteris: 6 'Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Liuia, admiror. nam qui tam ἀσαφῶσ loquatur, qui possit cum declamat σαφῶσ dicere quæ dicenda sunt, non uideo.' 7 Nec dubium est, quid post hæc Augustus constituerit et reliquerit eum nullo præter auguralis sacerdotii honore impertitum ac ne heredem quidem nisi inter tertios ac pæne extraneos ne parte sexta nuncuparet, legatoque non amplius quam octingentorum sestertiorum prosecutus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
