Suetonius, Diuus Claudius
1 Inter cetera in eo mirati sunt homines et obliuionem et inconsiderantiam, uel ut Græce dicam, μετεωρίαν et ἀβλεψίαν. occisa Messalina, paulo post quam in triclinio decubuit, cur domina non ueniret requisiit. multos ex iis, quos capite damnauerat, postero statim die et in consilium et ad aleæ lusum admoneri iussit et, quasi morarentur, ut somniculosos per nuntium increpuit. 2 ducturus contra fas Agrippinam uxorem, non cessauit omni oratione filiam et alumnam et in gremio suo natam atque educatam prædicare. adsciturus in nomen Neronem, quasi parum reprehenderetur, quod adulto iam filio priuignum adoptaret, identidem diuulgauit neminem umquam per adoptionem familiæ Claudiæ insertum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
