Suetonius, Diuus Claudius
1 Sed nihil æque quam timidus ac diffidens fuit. primis imperii diebus quanquam, ut diximus, iactator ciuilitatis, neque conuiuia inire ausus est nisi ut speculatores cum lanceis circumstarent militesque uice ministrorum fungerentur, neque ægrum quemquam uisitauit nisi explorato prius cubiculo culcitisque et stragulis prætemptatis et excussis. reliquo autem tempore salutatoribus scrutatores semper apposuit, et quidem omnibus et acerbissimos. 2 sero enim ac uix remisit, ne feminæ prætextatique pueri et puellæ contrectarentur et ne cuius comiti aut librario calamariæ et graphiariæ thecæ adimerentur. motu ciuili cum eum Camillus, non dubitans etiam citra bellum posse terreri, contumeliosa et minaci et contumaci epistula cedere imperio iuberet uitamque otiosam in priuata re agere, dubitauit adhibitis principibus uiris an optemperaret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
