Suetonius, Diuus Claudius
1 Sponsas admodum adulescens duas habuit: Æmiliam Lepidam Augusti proneptem, item Liuiam Medullinam, cui et cognomen Camillæ erat, e genere antiquo dictatoris Camilli. priorem, quod parentes eius Augustum offenderant, uirginem adhuc repudiauit, posteriorem ipso die, qui erat nuptiis destinatus, ex ualitudine amisit. 2 uxores deinde duxit Plautiam Vrgulanillam triumphali et mox Æliam Pætinam consulari patre. cum utraque diuortium fecit, sed cum Pætina ex leuibus offensis, cum Vrgulanilla ob libidinum probra et homicidii suspicionem. post has Valeriam Messalinam, Barbati Messalæ consobrini sui filiam, in matrimonium accepit. quam cum comperisset super cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata, supplicio adfecit confirmauitque pro contione apud prætorianos, quatenus sibi matrimonia male cederent, permansurum se in cælibatu, ac nisi permansisset, non recusaturum confodi manibus ipsorum. 3 nec durare ualuit quin de condicionibus continuo tractaret, etiam de Pætinæ, quam olim exegerat, deque Lolliæ Paulinæ, quæ C. Cæsari nupta fuerat. uerum inlecebris Agrippinæ, Germanici fratris sui filiæ, per ius osculi et blanditiarum occasiones pellectus in amorem, subornauit proximo senatu qui censerent, cogendum se ad ducendum eam uxorem, quasi rei p. maxime interesset, dandamque ceteris ueniam talium coniugiorum, quæ ad id tempus incesta habebantur. ac uix uno interposito die confecit nuptias, non repertis qui sequerentur exemplum, excepto libertino quodam et altero primipilari, cuius nuptiarum officium et ipse cum Agrippina celebrauit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
