Suetonius, Diuus Claudius
1 Rerum actum diuisum antea in hibernos æstiuosque menses coniunxit. iuris dictionem de fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus solitam in perpetuum atque etiam per prouincias potestatibus demandauit. capiti Papiæ Poppææ legis a Tiberio Cæsare, quasi sexagenarii generare non possent, addito obrogauit. 2 sanxit ut pupillis extra ordinem tutores a consulibus darentur, utque ii, quibus a magistratibus prouinciæ interdicerentur, urbe quoque et Italia summouerentur. ipse quosdam nouo exemplo relegauit, ut ultra lapidem tertium uetaret egredi ab urbe. De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio sedebat. commeatus a senatu peti solitos benefici sui fecit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
