Suetonius, Diuus Claudius
1 Nec tamen expers insidiarum usque quaque permansit, sed et a singulis et per factionem et denique ciuili bello infestatus est. e plebe homo nocte media iuxta cubiculum eius cum pugione deprehensus est; reperti et equestris ordinis duo in publico cum dolone ac uenatorio cultro præstolantes, alter ut egressum theatro, alter ut sacrificantem apud Martis ædem adoreretur. 2 conspirauerunt autem ad res nouas Gallus Asinius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalæ oratorum nepotes, assumptis compluribus libertis ipsius atque seruis. bellum ciuile mouit Furius Camillus Scribonianus Delmatiæ legatus; uerum intra quintum diem oppressus est legionibus, quæ sacramentum mutauerant, in pænitentiam religione conuersis, postquam denuntiato ad nouum imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli mouerique potuerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
