Suetonius, Diuus Claudius
1 Imperio stabilito nihil antiquius duxit quam id biduum, quo de mutando rei p. statu hæsitatum erat, memoriæ eximere. omnium itaque factorum dictorumque in eo ueniam et obliuionem in perpetuum sanxit ac præstitit, tribunis modo ac centurionibus paucis e coniuratorum in Gaium numero interemptis, exempli simul causa et quod suam quoque cædem depoposcisse cognouerat. 2 conuersus hinc ad officia pietatis ius iurandum neque sanctius sibi neque crebrius instituit quam per Augustum. auiæ Liuiæ diuinos honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem decernenda curauit; parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos natali die, matri carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen Augustæ ab uiua recusatum. †a fratris memoria per omnem occasionem celebratam comoediam quoque Græcam Neapolitano certamine docuit ac de sententia iudicum coronauit. 3 ne Marcum quidem Antonium inhonoratum ac sine grata mentione transmisit, testatus quondam per edictum, tanto impensius petere se ut natalem patris Drusi celebrarent, quod idem esset et aui sui Antonii. Tiberio marmoreum arcum iuxta Pompei theatrum, decretum quidem olim a senatu uerum omissum, peregit. Gai quoque etsi acta omnia rescidit, diem tamen necis, quamuis exordium principatus sui, uetuit inter festos referri.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
