Suetonius, Caligula
1 Condicionem temporum illorum etiam per hæc æstimare quiuis possit. nam neque cæde uulgata statim creditum est, fuitque suspicio ab ipso Gaio famam cædis simulatam et emissam, ut eo pacto hominum erga se mentes deprehenderet; neque coniurati cuiquam imperium destinauerunt; et senatus in asserenda libertate adeo consensit, ut consules primo non in curiam, quia Iulia uocabatur, sed in Capitolium conuocarent, quidam uero sententiæ loco abolendam Cæsarum memoriam ac diruenda templa censuerint. obseruatum autem notatumque est in primis Cæsares omnes, quibus Gai prænomen fuerit, ferro perisse, iam inde ab eo, qui Cinnanis temporibus sit occisus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
