Suetonius, Caligula
1 eius modi uectigalibus indictis neque propositis, cum per ignorantiam scripturæ multa commissa fierent, tandem flagitante populo proposuit quidem legem, sed et minutissimis litteris et angustissimo loco, uti ne cui describere liceret. ac ne quod non manubiarum genus experiretur, lupanar in Palatio constituit, districtisque et instructis pro loci dignitate compluribus cellis, in quibus matronæ ingenuique starent, misit circum fora et basilicas nomenculatores ad inuitandos ad libidinem iuuenes senesque; præbita aduenientibus pecunia fænebris appositique qui nomina palam subnotarent, quasi adiuuantium Cæsaris reditus. 2 ac ne ex lusu quidem aleæ compendium spernens plus mendacio atque etiam periurio lucrabatur. et quondam proximo conlusori demandata uice sua progressus in atrium domus, cum prætereuntis duos equites R. locupletis sine mora corripi confiscarique iussisset, exultans rediit gloriansque numquam se prosperiore alea usum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
