Suetonius, Caligula
1 Nepotatus sumptibus omnium prodigorum ingenia superauit, commentus nouum balnearum usum, portentosissima genera ciborum atque cenarum, ut calidis frigidisque unguentis lauaretur, pretiosissima margarita aceto liquefacta sorberet, conuiuis ex auro panes et obsonia apponeret, aut frugi hominem esse oportere dictitans aut Cæsarem. quin et nummos non mediocris summæ e fastigio basilicæ Iuliæ per aliquot dies sparsit in plebem. 2 fabricauit et deceris Liburnicas gemmatis puppibus, uersicoloribus uelis, magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam uitium et pomiferarum arborum uarietate; quibus discumbens de die inter choros ac symphonias litora Campaniæ peragraret. in extructionibus prætoriorum atque uillarum omni ratione posthabita nihil tam efficere concupiscebat quam quod posse effici negaretur. 3 et iactæ itaque moles infesto ac profundo mari et excisæ rupes durissimi silicis et campi montibus aggere æquati et complanata fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cum moræ culpa capite lueretur. ac ne singula enumerem, immensas opes totumque illud Ti. Cæsaris uicies ac septies milies sestertium non toto uertente anno absumpsit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
